Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 98 Cic. Luc. 100 () >>Cic. Luc. 102

99Duo placet esseCarneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint <alia quae non possint,> in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. [Note] itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, <si> probabile nihil esset; sequitur [Note] [Note] omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque [Note] et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possitsic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret [Note] quod sit probabilitati illi contrarium, utetur [Note] eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur. 100quid enim conscendens navem sapiens num [Note] conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac [Note] tranquillitate, probabile videatur [Note] se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque [Note] erit ut albam esse nivem probet quam

-- --

erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa concreta [Note] esset, albam ipsam esse ne videri quidem,



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 98 Cic. Luc. 100 () >>Cic. Luc. 102

Powered by PhiloLogic